Jeremiæ 14:4
Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua. + 14.4 Agricolæ. Quorum unus ait: Dei agricultura estis I Cor. 3.. Et alibi: Dei cooperatores sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:18Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, + 26.18 Addam correptionem. LXX: Et apponam castigare vos septies, etc. Etiam hic superfluum est. Septies autem pro omni numero est accipiendum.
Deuteronomy 28:23Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea. + 28.23 Sit cœlum. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quæ ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Cœlum est æneum prævaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.
Jeremiah 3:3Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. + 3.3 Frons mulieris. ID. Hoc possumus dicere de hæreticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quæ ad nullum declinare erubescit.
Joel 1:17Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.