Jeremiæ 14:9
quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:45Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,
Leviticus 26:11Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. + 26.11 Ponam. Si prædicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Venit ad nos Deus et habitat in nobis Col. 3.. Non abjiciet, etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. Anima. AUG., quæst. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.
Numbers 14:15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:
Deuteronomy 28:10Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
2 Chronicles 7:14conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
Psalms 27:9Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.] + 27.9 Salvum. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. Et rege, etc. ID. Ne declinent ad prava. Extolle, etc., a terrenis ad petenda æterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc sæculum usque in finem.