The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 15 › Jeremiæ 15:11

Jeremiæ 15:11

Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. + 15.11 Si non reliquiæ. Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat: Væ mihi, mater mea, etc. Quasi: Noli considerare præsentia tantum, sed futura. Reliquiæ enim tuæ in bonum, etc. In præsenti quoque cum te cuperent inimici opprimere, occurri tibi, et protexi te. Si non reliquiæ tuæ in bonum. De Christo quoque secundum humanitatem possunt hæc dici, Si non reliquiæ. Possunt hæc de Jeremia accipi, qui pessimo tempore, imminenteque captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD said, Verily it shall be well with thy remnant; verily I will cause the enemy to entreat thee well in the time of evil and in the time of affliction.

In Context

10[Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. + 15.10 Væ mihi, mater mea, etc. ID. Potest hoc Synecdochicos de Jeremia intelligi, qui non in toto orbe terrarum, etc., usque ad sed et Jeremiam deprehendimus sæpe in hoc volumine rogasse pro populo.

12Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs? + 15.12 Nunquid fœderabitur ferrum ferro. HIER. Quasi: Nec doleas quod populus tuus inimicus sit, etc., usque ad qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo, id est, ære circumdatus sit.

Read all of Jeremiæ 15

Cross References

Proverbs 21:1[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. + 21.1 Sicut divisiones. Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ. Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiæ novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et æris implet, tegit quoque aquis superiora cœlorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.

Jeremiah 21:2Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.

Jeremiah 37:3Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. + 37.3 Ora pro. Nequaquam pro se orare postulavit, quia divinis mandatis obtemperare noluit: Qui enim avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.

Jeremiah 39:12Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed ut voluerit, sic facias ei.

Jeremiah 42:2dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 15:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 15:10Jeremiæ 15Jeremiæ 15:12 →