The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 15 › Jeremiæ 15:12

Jeremiæ 15:12

Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs? + 15.12 Nunquid fœderabitur ferrum ferro. HIER. Quasi: Nec doleas quod populus tuus inimicus sit, etc., usque ad qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo, id est, ære circumdatus sit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Shall iron break the northern iron and the steel?

In Context

11Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. + 15.11 Si non reliquiæ. Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat: Væ mihi, mater mea, etc. Quasi: Noli considerare præsentia tantum, sed futura. Reliquiæ enim tuæ in bonum, etc. In præsenti quoque cum te cuperent inimici opprimere, occurri tibi, et protexi te. Si non reliquiæ tuæ in bonum. De Christo quoque secundum humanitatem possunt hæc dici, Si non reliquiæ. Possunt hæc de Jeremia accipi, qui pessimo tempore, imminenteque captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente.

13Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. + 15.13 Et thesauros. ORIG. Unus thesaurus est Jeremias, alius Isaias, vel Moyses et cæteri. Hos thesauros abstulit Deus Judæis, et dedit nobis: unde, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21.. Primum credita sunt illis eloquia Dei I Cor. 1., et postea data nobis. Habent quidem legem et prophetas, sed non intelligunt. In omnibus peccatis tuis. HIER. Id est, propter peccata tua, quæ in omnes terminos tuos pervenerunt, etc., usque ad et resurgens Christus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tantum credentibus.

Read all of Jeremiæ 15

Cross References

Isaiah 45:9[Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? + 45.9 Væ qui contradicit: quasi diceret: Credite quæ prædico, Christum scilicet venturum, quia, Væ qui contradicit factori suo Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.

Jeremiah 21:4Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. + 21.4 Ecce ego, etc. Quasi diceret. ID. Frustra repugnare vultis, et arma bellica præparatis, quorum in media urbe usum tantum habebitis, ut armati esse videamini. Non enim habuerunt hostes quos vincerent, sed tantum quos caperent.

Habakkuk 1:5Aspicite in gentibus, et videte; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 15:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 15:11Jeremiæ 15Jeremiæ 15:13 →