Jeremiæ 15:14
Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit. + 15.14 Ardebit. Non potest exstingui, quia materiam præbuisti ardoris, ut meus ignis tua quæ in te sunt ligna consumat et fenum et stipulam. Non est ergo causa ardoris in Domino, sed in his qui fomenta ministrant incendio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..
Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
Isaiah 42:25Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.] + 42.25 Super eum. Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet. Et non cognovit. Sicut historiæ tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judæi malitia sua excæcati.
Jeremiah 4:4Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.]
Jeremiah 15:4Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ, propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda, super omnibus quæ fecit in Jerusalem. + 15.4 Et dabo eos in fervorem, etc. ID. Hoc sub Babyloniis ex parte completum est, etc., usque ad si liberi nepotesque similia gesserint ad posteros perveniunt. Iste Manasses nequissimus fuit, Isaiam serta lignea secuit, Amon filium suum per ignem traduxit ad honorem idolorum et Tophet.