bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 15 › Jeremiæ 15:16
Jeremiæ 15:16
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy words were found, and I did eat them; and thy word was unto me the joy and rejoicing of mine heart: for I am called by thy name, O LORD God of hosts.
In Context
15Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. + 15.15 Noli in patientia tua suscipere me. Vox Christi. Quasi: Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti, sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam, noli jam esse longanimis. Si autem consideres tempora Dominicæ passionis et ruinæ Jerusalem, videbis, quia omnino patiens fuit. A quintodecimo anno Tiberii Cæsaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spatium pœnitentiæ oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.
17Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. + 15.17 Non sedi, etc. HIER. Hebræi arbitrantur hæc ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quæ opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum. A facie manus tuæ. ORIG. Facies manus Dei est ipsa percussio justi judicii, quæ superbientem, etc., usque ad et si peccare non desistimus, æternis adhuc suppliciis adjicit. Solus sedebam. GREG., Moral., lib. 4, c. 35. Quasi: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium, trepidus mentis secessum peto, quia adhuc acrius illa, quæ minaris, æterna supplicia formido.
Read all of Jeremiæ 15
Cross References
Nehemiah 8:12Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam: quia intellexerant verba quæ docuerat eos.
Psalms 19:10Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]
Jeremiah 14:9quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos.
Ezekiel 3:3et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
This Verse In Other Editions
Study Jeremiæ 15:16