Jeremiæ 15:19
Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. + 15.19 Si separaveris, etc. ID., Moral., lib. 18, c. 23. Vilis quippe est Deo præsens mundus, pretiosa est ei, etc., usque ad qui ab amore præsentis sæculi loquendo quæ potest, humanam animam evellit. Quasi os meum. HIER. Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ab errore quempiam liberare voluerit, et de peccantium numero revocare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:12Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. + 4.12 Perge igitur, etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum, ad Dei autem gratiam, et implebo illud.
Exodus 6:29Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.
Leviticus 14:57ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.
Proverbs 22:29Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.] + 22.29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.
Jeremiah 1:9Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: [Ecce dedi verba mea in ore tuo: + 1.9 Et misit, etc. ID. Notandum quod hic manus Dei mittitur, etc., usque ad ut confidentiam accipiat prædicandi. ID. Quatuor tristibus duo læta succedunt, etc., usque ad et propinare jubetur omnibus nationibus.
Jeremiah 15:10[Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. + 15.10 Væ mihi, mater mea, etc. ID. Potest hoc Synecdochicos de Jeremia intelligi, qui non in toto orbe terrarum, etc., usque ad sed et Jeremiam deprehendimus sæpe in hoc volumine rogasse pro populo.