Jeremiæ 15:5
Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? + 15.5 Quis enim miserebitur tui? Nullus offenso Deo potest rogare pro flagitiis peccantium, quia nec tam clemens potest esse creatura quam Creator, nec tam alienus externis, quam Dominus suis misereri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 18:7Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
1 Samuel 10:4Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
1 Samuel 25:5misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
Jeremiah 13:14Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam: neque miserebor, ut non disperdam eos. + 13.14 Et dispergam. ID. Rationabili ira, ut reducam ab errore, doloribus et tormentis, etc., usque ad et omnis populus Jerusalem calice Babyloniæ sit inebriandus et captivitate obruendus.
Jeremiah 21:7Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. + 21.7 Dabo Sedeciam. Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum fœdus perjurio violaverit. In manu. In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus.