Jeremiæ 15:6
Tu reliquisti me, dicit Dominus; retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans. + 15.6 Retrorsum abiisti, etc. HIER. Cum juxta Apostolum posteriora obliviscens ad priora se extendere debuit, Ægyptias carnes desideravit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 28:13Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Jeremiah 2:13Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas. + 2.13 Me dereliquerunt. Qui præceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo, pro quo secutus est dæmones. Fontem aquæ vivæ. ID. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternæ et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis.
Jeremiah 2:19Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. + 2.19 Arguet te malitia tua. ID. Nota quod malitia et prævaricatio, etc., usque ad quia dereliquit Dominum Deum suum.
Jeremiah 6:19Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
Jeremiah 8:5Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. + 8.5 Quare ergo, etc. HIER. Quanto eos ad pœnitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi.