Jeremiæ 15:8
Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. + 15.8 Multiplicatæ sunt mihi. HIER. Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes, ut qui contempserant blandientem, timeant minantem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 3:25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
Jeremiah 5:6Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum. + 5.6 Pardus vigilans. Alexandri impetum significat, qui subditis sibi variis gentibus, quasi variatus pardus contra Medos Persasque arma corripuit. Quia vero non de futuro, sed de præterito, vel jamjamque de futuris historiam texit, ideo de Romano tacet imperio.
Jeremiah 6:26Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.