Jeremiæ 15:9
Infirmata est quæ peperit septem; defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.] + 15.9 Septem. ID. Verbum Hebraicum Saba, vel septem, vel juramentum, vel plurimos sonat. Unde, etc., usque ad confusa est in æternum spirituali gladio perdens populum suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:5Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. + 2.5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.
Jeremiah 15:2Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Jeremiah 44:27Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame, donec penitus consumantur.
Lamentations 4:10Jod Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
Ezekiel 5:13Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.