The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 16 › Jeremiæ 16:17

Jeremiæ 16:17

Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For mine eyes are upon all their ways: they are not hid from my face, neither is their iniquity hid from mine eyes.

In Context

16Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. + 16.16 Ecce ego mittam piscatores. Judæi putant piscatorum nomine significari Chaldæos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum. Cavernis petrarum, etc. HIER. Apostolis et apostolicis viris: Petra enim Christus I Cor. 10., sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas.

18Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam. + 16.18 Duplices iniquitates, etc. ID. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis Luc. 12.. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis Hebr. 6..

Read all of Jeremiæ 16

Cross References

Job 10:14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? + 10.14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.

Job 34:21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.

Psalms 33:15Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam. + 33.15 Diverte a malo. CASS. Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur. 1

Psalms 139:3Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. + 139.3 Qui cogitaverunt. CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde præmittit, dicens, Qui cogitaverunt, quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona prætendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde. 1

Proverbs 15:3In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

Isaiah 66:18Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. + 66.18 Ego autem. Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et reddam eis omnia quæ merentur. Linguis. HIER. Quæ secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: Inebriatus est in cœlo gladius meus, et usque ad terram descendit Isa. 34..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 16:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 16:16Jeremiæ 16Jeremiæ 16:18 →