Jeremiæ 16:6
Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. + 16.6 Neque plangentur. ID. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:28Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. + 19.28 Stigmata. Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quæ corpus deturpant.
Isaiah 9:14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
Isaiah 24:2Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. + 24.2 Erit. ID. Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exæquo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum. Sic sacerdos. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitæ; mali simul sustinebunt tormenta gehennæ sine acceptione personæ. Terra. ID. Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago cœlestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem.
Jeremiah 8:2et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.
Jeremiah 16:4Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 16.4 Mortibus ægrotationum. ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc.
Jeremiah 41:5venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.