Jeremiæ 17:1
[Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. + 17.1 Peccatum Juda scriptum est, etc. HIER. Quasi dicat: Gentium peccata deleta sunt, de quibus ad Moysen dicitur, Dimitte me, etc., usque ad Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus Isa. 2.. ORIG. Forsitan peccatum Juda, peccatum nostrum, qui credimus in Christum de tribu Juda, etc., usque ad si de Juda proditore volueris intelligere: Peccatum Juda scriptum est, repugnat quod sequitur eorum, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:17tincto digito aspergens septies contra velum.
Job 19:23Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro
Proverbs 3:3Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: + 3.3 Misericordia et veritas. Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quæ deleat peccata; veritas vero, quæ compleat promissa. Circumda eas gutturi tuo. In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.
Jeremiah 11:13Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. + 11.13 Secundum numerum. ID. In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent.
Hosea 8:11Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum.
2 Corinthians 3:3manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. + 3.3 Scripta non. Estis repræsentatio Christi et mea, hoc autem est firmiter scriptum in cordibus nostris, non delebiliter, ut quod atramento scribitur: vel non tetris notis hæreticæ pravitatis qui hæreses interserunt. Non in tabulis. Lapis non signat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem. Carnalibus. Id est, sensum habentibus, non lapideis sine sensu.