Jeremiæ 17:14
Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es. + 17.14 Sana me, Domine. ID. Multi medici curaverunt, etc., usque ad curari et sanari cupit, cujus vera laus et vera medicina.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Heal me, O LORD, and I shall be healed; save me, and I shall be saved: for thou art my praise.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.
Psalms 6:3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. + 6.3 Infirmus AUG. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad præsentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? Usquequo. AUG. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animæ, in quæ mala se præcipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum Isa. 65.. Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quæ pœna sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: Si justus vix salvabitur, impius ubi apparebit? I Petr. 4. 1
Psalms 12:4Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; + 12.4 Respice. Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. Respice. AUG. Mitte quem missurus es. Exaudi. CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Illumina. Si non corpore, videamus vel mente. Obdormiam. Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. In morte. Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret. 1
Isaiah 6:10Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.] + 6.10 Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.