Jeremiæ 17:16
et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. + 17.16 Ego non sum turbatus te pastorem sequens. ID. Quanto plus Christum sequeris, etc., usque ad dies judicii malus his qui tormenta patiuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Non sis tu mihi formidini: spes mea tu in die afflictionis.
Cross References
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Jeremiah 13:17Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. + 13.17 Quod si hoc non audieris. ID. Dicamus Judæis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetæ a facie superbiæ eorum. Captus est. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Isræl fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.
Jeremiah 15:15Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. + 15.15 Noli in patientia tua suscipere me. Vox Christi. Quasi: Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti, sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam, noli jam esse longanimis. Si autem consideres tempora Dominicæ passionis et ruinæ Jerusalem, videbis, quia omnino patiens fuit. A quintodecimo anno Tiberii Cæsaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spatium pœnitentiæ oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.
Jeremiah 20:7[Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me. + 20.7 Seduxisti me, Domine. ID. Dicit se propheta a Domino deceptum, etc., usque ad persecutiones et angustias sustineat. Factus sum in derisum. ID. Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur; et populus æstimabat quod statim non venerat, non esse venturum.
Ezekiel 3:14Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
Amos 7:14Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.