Jeremiæ 17:27
Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur.] + 17.27 Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem, etc. Quasi dicat: Hæc sunt præmia eorum qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere gravantur. Si autem, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
2 Kings 25:9Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
Isaiah 1:20Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isaiah 9:18Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Jeremiah 7:20Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: et succendetur, et non extinguetur. + 7.20 Conflatur. HIER. Quasi dicat: Quod diu facere nolui, vestrorum peccatorum multitudine facere compellor super viros et super jumenta. Cum irascitur Deus, etiam homines, et quæ sunt hominis, similem severitatem sentiunt.
Jeremiah 17:21Hæc dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem: + 17.21 Custodite animas. Ne præceptum sabbati instauratum per Jeremiam discerpamus, totum simul ponimus, simul omnia cognoscamus. Ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati. ID. Si nostri judaizantes, etc., usque ad sed et patrem suum dicebat Deum.