Jeremiæ 17:3
sacrificantes in agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo; excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. + 17.3 Excelsa. HIER. Quæ Hebraice Ramoth. Et significantur hæretici, qui ponunt in cœlum os suum, etc., usque ad et servitus dæmonum, qui inimici et ultores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 24:13Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini.
Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.
Isaiah 39:4Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Jeremiah 15:13Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. + 15.13 Et thesauros. ORIG. Unus thesaurus est Jeremias, alius Isaias, vel Moyses et cæteri. Hos thesauros abstulit Deus Judæis, et dedit nobis: unde, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21.. Primum credita sunt illis eloquia Dei I Cor. 1., et postea data nobis. Habent quidem legem et prophetas, sed non intelligunt. In omnibus peccatis tuis. HIER. Id est, propter peccata tua, quæ in omnes terminos tuos pervenerunt, etc., usque ad et resurgens Christus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tantum credentibus.
Jeremiah 26:18Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: [Hæc dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.]
Lamentations 1:10Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.