Jeremiæ 17:6
Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 9:45Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
2 Kings 7:19quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
Job 15:30Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. + 15.30 Non recedet de tenebris. Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus, etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu, quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.
Job 39:6cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
Isaiah 1:30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. + 1.30 Velut quercus defluentibus. ID. Sicut a quercu ariditate concussa, etc., usque ad nec olera quidem affert, quæ infirmus manducet.