The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 18 › Jeremiæ 18:10

Jeremiæ 18:10

Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If it do evil in my sight, that it obey not my voice, then I will repent of the good, wherewith I said I would benefit them.

In Context

9Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud.

11Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. + 18.11 Ecce ego. HIER. Implet parabolam quam et aspectu docuit et sermone.

Read all of Jeremiæ 18

Cross References

Numbers 14:22Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ,

Numbers 14:34juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: + 14.34 Annus pro die. ID. Quasi pro die per annum, etc., usque ad nisi cui Pater omne judicium tradidit Joan. 5.. ID. Neget quis fortasse bonitati Dei convenire, etc., usque ad sed ultra non sinit animam peccato vulnerari. ID. Aliud adjiciam, etc., usque ad ut multo magis confidamus quod advocatus noster Jesus veniam nobis impetrabit a Patre.

1 Samuel 13:13Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: + 13.13 Stulte egisti, nec. ID. Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, etc., usque ad et ideo merito culpatur et stultitiæ arguitur. Quod si non fecisses. EUCH. in lib. Reg. ex Aug. Non sic accipiendum est quasi Dominus Saulem in æternum paraverit regnaturum, et hoc noluerit servare peccanti: sciebat enim peccaturum. Sed præparaverat regnum ejus, in quo esset figura regni æterni, unde addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non fuerat regnaturus in æternum; nec progenies ejus; ut saltem per posteros, alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est in æternum.

1 Samuel 15:35Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël.

Jeremiah 7:23sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.

Ezekiel 33:12Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 18:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 18:9Jeremiæ 18Jeremiæ 18:11 →