Jeremiæ 18:11
Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. + 18.11 Ecce ego. HIER. Implet parabolam quam et aspectu docuit et sermone.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:3Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: + 11.3 Venite. Timebant iterum diluvium; ideo auctore Nemrod voluerunt sibi constituere turrem, in qua diluvium non timerent. Stulta et impia audacia, unde secuta vindicta est et linguarum divisio. ISID. in Gen. Turris, mundi superbia, vel hæreticorum dogmata, etc., usque ad unitas confessionis et fidei.
1 Kings 22:23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
2 Kings 17:13Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
Isaiah 1:16Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, + 1.16 Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Jeremiah 3:22Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. + 3.22 Aversiones vestras. Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo præsidio corroboraverit, non possumus esse salvi. Intelligimus, et de populo Judæorum ad eum revertente, et de hæreticis qui Dominum dereliquerunt.