Jeremiæ 18:12
Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. + 18.12 Post cogitationes. ID. Ubi est absque gratia Dei, etc., usque ad omnes in circumitu ejus nationes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.
Deuteronomy 29:19Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, + 29.19 Ebria sitientem, et Dominus, etc. Id est, ne quis plenus malitia et idololatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicuti faciunt hæretici.
Isaiah 57:10In multitudine viæ tuæ laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti; propterea non rogasti. + 57.10 In multitudine viæ tuæ laborasti. Qui ambulat via regia non laborat. Una est via veritatis quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.: Multæ sunt viæ mundanorum, unde, Non sicut viæ meæ sunt viæ vestræ Isa. 40..
Jeremiah 2:25Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi: nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.] + 2.25 Prohibe pedem tuum. Pascha facturi, etc., usque ad quæ deberent evangelico pede calcari et conteri.
Jeremiah 6:17Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubæ. Et dixerunt: Non audiemus. + 6.17 Vocem tubæ. HIER. Vocem tubæ, mandata Evangelii vel doctrinam apostolorum: unde, In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Jerusalem.
Jeremiah 11:8Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.]