Jeremiæ 18:16
ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. + 18.16 Ut fieret terra. ID. Hoc plenius post adventum Domini videtur esse completum, quando nullus Judæorum terram et urbem sanctam ingredi ege permittitur. Sed cum ad planctum venerint, mirantur et deflent vaticinia prophetarum completa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Deuteronomy 28:59augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas:
1 Kings 9:8Et domus hæc erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic?
2 Chronicles 29:8Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
Psalms 44:14Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, + 44.14 Omnis gloria. CASS. A gloria sponsæ, ut supra a potestate sponsi. Ab intus. AUG. Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Fimbriis. CASS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis. Aureis. Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena. 1
Isaiah 37:22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem. + 37.22 Filia Jerusalem. Quæ prius non responderat, jam certa de ultione, secura de pœna.