Jeremiæ 18:23
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.] + 18.23 Ne propitieris iniquitati eorum, etc. Non est contrarium superiori sententiæ, etc., usque ad ne inultum peccatum illis fieret in exemplum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 35:4Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. + 35.4 Verba. ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret. 1
Psalms 56:8Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam. + 56.8 Paratum. Ibid. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit cantabo. 1
Isaiah 2:9Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis. + 2.9 Incurvavit se. Ubi quondam templum et religio Dei, ibi statua Adriani et idolum Jovis. Non ergo. Non maledicit Isaias, sed benedicit, etc., usque ad et repleti sunt idolis, etc. A facie timoris Domini. Ab ira judicii. Et a gloria majestatis ejus. Quia veniet cum potestate magna et majestate.
Jeremiah 8:12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 8.12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..
Jeremiah 11:23Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.]