Jeremiæ 18:6
[Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Cross References
Isaiah 45:9[Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? + 45.9 Væ qui contradicit: quasi diceret: Credite quæ prædico, Christum scilicet venturum, quia, Væ qui contradicit factori suo Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.
Jeremiah 18:4Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. + 18.4 Et dissipatum est, etc. Dissipatum divina providentia, ut nescius artifex errore suo parabolam figuraret.
Matthew 20:15Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? + 20.15 Aut non licet. Stulta quæstio contra bonitatem Dei. Quærendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet. An oculus tuus, etc. Vere Judæi pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvæ fierent.
Romans 11:34Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?