Jeremiæ 19:7
Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 19.7 Et dabo cadavera. Quamvis hæc in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:17Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. + 26.17 Fugietis, nemine. ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Sequor autem, si quomodo comprehendam Philip. 3.. Sin autem. ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.
Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..
2 Kings 21:14Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:
Psalms 33:10Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. + 33.10 Omnes sancti ejus. CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. Quoniam. AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia. Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura. 1
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Isaiah 28:17Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt.