Jeremiæ 20:12
Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. + 20.12 Et tu, Domine exercituum, etc. ID. Solus Deus est, etc., usque ad ergo in peccatis mortuus. Videam. Cum sciat justus se Deum habere propugnatorem, in patientia tamen fragilitatis humanæ quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat. Tibi enim. Qui dicis: Mihi vindictam et ego retribuam Heb. 10., etc. Felix conscientia, cujus causa Domino revelatur: Unde apostolus: Omne quod manifestatur lux est Ephes. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 24:22Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
Psalms 11:5Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? + 11.5 Qui dixerunt: linguam nostram. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint. 1
Psalms 26:2Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. + 26.2 Super me nocentes. ID. Ut se mihi præferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel edant, id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, carnes; animam non possunt. Infirmati sunt. ID. Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt. CASS. Vel, debilitati paulatim ad ruinam animæ pervenerunt. 1
Psalms 59:10Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt. + 59.10 Moab olla spei meæ. Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. Moab olla spei meæ. Vel per Moab, etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. Olla, unde: Ollam succensam ego video, etc., usque ad: Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit. 1
Psalms 86:4Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. + 86.4 Memor ero. ID. Diapsalma. Dominus de eadem Jerusalem. Memor ero Raab. Ostendit quæ sunt illa gloriosa; quasi dicat: Hæc sunt illa: in illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, Memor ero Raab et Babylonis, quæ non pertinent ad populum Judæorum. Gloriosa de te, ubi non solus est Judæus, sed omnes gentes. Raab. Per fenestram emisit coccinum, id est, in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium. Unde: Publicani et meretrices præcedent vos in regnum cœlorum. Raab, latitudo vel impetus, gentes, quæ late et impetuose vagantur per vitia. Ad Babyloniam pertinent omnes mali, ut ad Jerusalem omnes sancti. Ecce alienigenæ. Memor ero. Quare hoc dixisti? Ecce alienigenæ, id est, gentes Tyrus, angustia vitiorum, vel pœnitentiæ. 1