Jeremiæ 20:17
qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus !
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 3:10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. + 3.10 Quia non conclusit ostia ventris, etc. Hoc de ipso capite, etc., usque ad ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt.
Job 3:16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. + 3.16 Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.
Ecclesiastes 6:3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. + 6.3 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.