Jeremiæ 20:3
Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. + 20.3 Cumque illuxisset. Notanda prophetæ patientia atque prudentia. Missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem Dei pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur. Non Phassur. Juxta superiorem interpretationem, etc., usque ad huc illucque circumspicias et venientes adversarios reformides.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:15Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. + 17.15 Sarai uxorem tuam, etc. ISID. Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratiæ, non naturæ, quia de sene patre et sterili matre: et quia hoc non per generationem, sicut Ismæl, sed per regenerationem futurum erat, imperata est circumcisio, quando Saræ filius promittitur in typo Ecclesiæ, non quando Ismæl, qui typus Judæorum. HIERON.-ISID. Errant qui putant primum Saram per unum r scriptum fuisse, et postea additum esse alterum r. Et quia r apud Græcos centum significat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum et utcunque velint vocabulum commutatum, non Græcam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebræum est enim. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai ergo primum vocata est per scin, res, iod. Sublata ergo iod addita est he littera, quæ pro a legitur, et vocata est Sara . Antea enim dicebatur princeps mea, quia quasi unius familiæ mater: postea absolute princeps, omnium scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius lepram fuisse vocatam, et postea principem, cum lepra sarai dicatur, quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed Hebræo penitus est diversa. Scribitur enim per zadich et ain et res et tau; quod a tribus superioribus, id est, schin, res et he, quibus scribitur Sara, manifeste distat.
Jeremiah 6:25Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. + 6.25 Nolite exire, ID. Evangelium quoque docet, etc., usque ad sed firmissime se tueantur munitionibus.
Jeremiah 19:2et egredere ad vallem filii Ennom, quæ est juxta introitum portæ fictilis: et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te.
Jeremiah 20:10Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
Jeremiah 46:5Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.