The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 20 › Jeremiæ 20:6

Jeremiæ 20:6

Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou, Pashur, and all that dwell in thine house shall go into captivity: and thou shalt come to Babylon, and there thou shalt die, and shalt be buried there, thou, and all thy friends, to whom thou hast prophesied lies.

In Context

5Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.

7[Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me. + 20.7 Seduxisti me, Domine. ID. Dicit se propheta a Domino deceptum, etc., usque ad persecutiones et angustias sustineat. Factus sum in derisum. ID. Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur; et populus æstimabat quod statim non venerat, non esse venturum.

Read all of Jeremiæ 20

Cross References

Leviticus 26:17Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. + 26.17 Fugietis, nemine. ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Sequor autem, si quomodo comprehendam Philip. 3.. Sin autem. ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.

Isaiah 9:15Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.

Jeremiah 6:13a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.

Jeremiah 14:13Et dixi: [A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] + 14.13 Prophetæ dicunt eis, etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.

Jeremiah 14:16Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum.

Jeremiah 23:14Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. + 23.14 Et in prophetis. Quomodo prophetæ Samariæ, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic hæretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Isræl, qui prius cernebat Deum, loquuntur in dæmonibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 20:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 20:5Jeremiæ 20Jeremiæ 20:7 →