Jeremiæ 20:9
Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 19:3Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, + 19.3 Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.
Job 32:19En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Ezekiel 3:14Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
John 1:2Hoc erat in principio apud Deum.
Acts 4:20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. + 4.20 Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.