Jeremiah 21:5
Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Et percutiam habitatores civitatis hujus: homines et bestiæ pestilentia magna morientur.
Cross References
Exodus 9:15Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Deuteronomy 4:34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
Isaiah 9:12Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah 9:21In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
Isaiah 63:10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. + 63.10 Spiritum sancti ejus. Id est Moysi: unde, Exacerbaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Psal. CV. Vel sancti ejus, Christi, cui credere noluerunt. Filius enim Dei qui nos redemit, ipsos de Ægypto et mari Rubro liberavit. Spiritum sanctum, vel, sancti ejus. Quidam codices habent, scilicet Spiritum sanctum, quem contristat, qui virum spiritualem contristat: unde, Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Zach. 2. Vel, angelum in custodiam missum, quem sæpe male faciendo offenderunt.
Jeremiah 32:17[Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum: