Jeremiæ 22:10
Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ. + 22.10 Nolite flere mortuum, etc. ID. Mihi proprie dici videtur de Sedecia, etc., usque ad omnia de Sedecia intelligamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 23:29In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
2 Chronicles 35:23Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.
Isaiah 57:1[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. + 57.1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.
Jeremiah 22:18Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater ! et væ soror ! non concrepabunt ei: Væ domine ! et væ inclyte ! + 22.18 Non plangent eum, etc. ID. Quod de Hebræo posuimus, etc., usque ad tandem latrunculi interfecerunt eum.
Jeremiah 42:18Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.
Ezekiel 19:3Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere prædam, hominemque comedere.