Jeremiæ 22:11
Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius, + 22.11 Ad Sellum, etc. ID. Josias rex justus tres filios habuit, etc., usque ad ideo quod in eis regnum Juda finitum sit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
Cross References
2 Kings 23:29In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
2 Kings 23:34Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiæ pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Ægyptum, et mortuus est ibi.
2 Chronicles 28:12Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de prælio,
2 Chronicles 36:1Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.
Jeremiah 22:27Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.