Jeremiah 22:13
Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei: + 22.13 Væ qui ædificat, etc. ID. Joachim filio Josiæ, quem substituit Pharao, etc., usque ad narrat mortuum et non sepultum, de quo dicemus in posterioribus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
Cross References
Deuteronomy 15:13et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris:
2 Kings 23:35Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terræ, ut daret Pharaoni Nechao. + 23.35 Argentum autem et aurum dedit, etc. ID. Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim præcepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prælatis quotidie præparat perditionem subjectis.
Job 24:10Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. + 24.10 Nudis et incedentibus absque vestitu. Qui nec bona nec mala operatur, etc., usque ad quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur.
Jeremiah 22:18Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater ! et væ soror ! non concrepabunt ei: Væ domine ! et væ inclyte ! + 22.18 Non plangent eum, etc. ID. Quod de Hebræo posuimus, etc., usque ad tandem latrunculi interfecerunt eum.
Habakkuk 2:9Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !
Malachi 3:5Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.