Jeremiæ 22:23
Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 24:21Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait: [Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, + 24.21 Vidit quoque, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad et discant non blasphemare. Non videtur Cinæum valde culpabiliter nominare, cui dixit Saul: Discede de medio Amalec et non percutiam te, quia fecisti misericordiam Isræl, etc. I Reg. 15. Hujus robustum est habitaculum, si ponat in petra, quæ est Christus, nidum suum. RAB. Cinæus, etc., usque ad et omne quod præterit cordis volatu transcendunt.
Jeremiah 4:30Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quærent. + 4.30 Tu autem vastata. HIER. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et veræ fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Hæc enim et tuis amatoribus præparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.
Jeremiah 6:24Audivimus famam ejus; dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
Jeremiah 22:6Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! + 22.6 Si non posuero. ID. Comminatur domui regiæ, etc., usque ad et eorum qui ministrant Domino.
Jeremiah 48:28Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Jeremiah 50:4In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent: + 50.4 Venient filii Isræl. RAB. Hæc promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi fœdere sempiterno.