Jeremiæ 22:24
Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, + 22.24 Vivo ego dicit, etc. ID. Supra dixerat domui regis, etc., usque ad intelligere de Domino majestatis. Quia si fuerit, etc. ID. Miserabiliter Grunius, etc., usque ad si voluerit legere legat ut philosophum, non ut ecclesiasticum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 24:6et regnavit Joachin filius ejus pro eo.
1 Chronicles 3:16De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
Song of Solomon 8:6Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. + 8.6 Pone me. Ponimus Christum ut signaculum super cor, cum ea quæ dixit, ita discimus, quasi divinæ veraciter sint verba sapientiæ. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quæ fecit ita audire et sequi studemus, quasi veræ sint exempla virtutis. Quia fortis est ut mors dilectio. Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiæ. Ut mors. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. Dura sicut infernus, etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostræ salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suæ sententiæ mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Lampades ejus. Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt ignis: quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam flamma, quia exterius lucent operibus justitiæ. Hæ lampades non exstinguuntur in adventu sponsi.
Jeremiah 22:6Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! + 22.6 Si non posuero. ID. Comminatur domui regiæ, etc., usque ad et eorum qui ministrant Domino.
Jeremiah 24:1Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. + 24.1 Ostendit. HIER. Notandum hanc visionem factam esse tempore Sedeciæ postquam Jechonias ductus est in transmigrationem, non in captivitatem, quia ultro se tradidit. Duo calathi. Duos calathos vel cophinos malarum et bonarum ficorum, etc., usque ad ad bonas ficus et calathum optimum referantur. Positi ante templum. Non foris etc., usque ad et ficus malas malas valde.
Haggai 2:23et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium: et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui.