Jeremiæ 22:26
et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.
Cross References
2 Kings 24:8Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem. + 24.8 Jerusalem. BEDA in lib. Reg., quæst. 30, tom. 2. Jerusalem et terra Isræl, etc., usque ad id est, scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur.
2 Kings 25:27Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
2 Kings 25:30Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ.
Isaiah 22:17Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te.
Ezekiel 19:9et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.