Jeremiæ 22:28
Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? + 22.28 Nunquid? ID. Cum hoc de Jechonia dicatur, etc., usque ad qui projiciatur de manu Domini et tradatur Babylonio regi? Vir iste. ID. Jechonias interpretatur Domini præparatio, cui in præsenti loco prima syllaba ie, id est nomen Domini aufertur, et dicitur Chonias, ut subaudiatur perditioni et interitui præparatus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.
29Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
Cross References
1 Samuel 5:3Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini: et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum.
1 Chronicles 3:17Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, + 3.17 Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini; quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.
Jeremiah 14:18Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. + 14.18 Si egressus, etc. ID. Audiant hoc prophetæ nostri et sacerdotes, quod nec foris nec intus, etc., usque ad qui prophetabant prospera, et legis mandata aperire debebant, abierunt in terram quam ignorabant. Id est, captivati sunt.
Jeremiah 16:12Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. + 16.12 Sed et vos, etc. ID. Ne forte dicerent: Injusta sententia est, patrem comedisse uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescere.
Jeremiah 22:30Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.] + 22.30 Scribe. ID. Christus de hujus semine natus est, etc., usque ad imo regni simulacrum, penitus fuisse deletum. Sterilem, etc. Aquilæ prima editio, sterilem, secunda, non crescentem. Symmachus vacuum, LXX et Theodotio, abominabilem et abdicatum.
Jeremiah 48:38super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. + 48.38 Quoniam contrivi Moab. Omnis doctrina philosophorum et hæreticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur.