Jeremiæ 23:1
[Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus. + 23.1 Væ pastoribus, etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiæ; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores Ezech. 34., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Woe be unto the pastors that destroy and scatter the sheep of my pasture! saith the LORD.
In Context
Cross References
Jeremiah 2:8Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.
Jeremiah 10:21Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. + 10.21 Grex. ID. Septuaginta: pecora. Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent.
Jeremiah 22:22Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
Jeremiah 23:11Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. + 23.11 Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt. Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.
Jeremiah 50:6Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui. + 50.6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.
Ezekiel 22:25Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.