Jeremiæ 23:10
Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. + 23.10 Luxit terra. Quidquid de terra Judæa juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 10:18Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia. + 10.18 Et fratres ejus. ID., ibid. Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit.
Isaiah 24:6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. + 24.6 Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis.
Jeremiah 5:8Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. + 5.8 Equi amatores. ID. Equis, cum non vident jumentum, etc., usque ad Assimilatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis Psal. 48..
Jeremiah 7:9furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis:
Jeremiah 9:10Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. + 9.10 Super montes. ID. Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo.
Jeremiah 12:4Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.