Jeremiæ 23:11
Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. + 23.11 Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt. Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 33:5Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
2 Chronicles 36:14Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Jeremiah 7:10et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
Jeremiah 8:10Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. + 8.10 Propterea dabo. ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.
Jeremiah 23:15Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. + 23.15 A prophetis. ID. Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare.