Jeremiæ 23:18
Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? + 23.18 Quis enim? Nolite credere falsis prophetis hæc dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 18:23Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
Job 21:22Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? + 21.22 Nunquid Deum quispiam docebit scientiam? id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri.
Isaiah 40:13Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? + 40.13 Spiritum Domini super me, eo quod unxerit me ad annuntiandum mansuetis misit me: Et requiescet super eum Spiritus Domini.
Amos 3:7Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
1 Corinthians 2:16Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.