Jeremiæ 23:19
Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. + 23.19 Ecce turbo. Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: + 1.27 Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos. RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,
Isaiah 5:25Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. + 5.25 Ideo iratus. ID. Notandum quod non exprobrat idololatriam et cætera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur. Iratus est. ID. Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus. Et percussit, etc. Futura quasi præterita dicit prophetali certitudine.
Isaiah 40:24Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Jeremiah 4:11[In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. + 4.11 Ventus urens. HIER. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.
Jeremiah 25:32Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ. + 25.32 Ecce egredietur, etc. Erubescant qui, vim Scripturæ sanctæ facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes.
Jeremiah 30:24Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.]