Jeremiæ 23:20
Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
Cross References
Deuteronomy 31:29Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
2 Kings 23:26Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Isaiah 55:11sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. + 55.11 Non revertetur. Sed postquam meam impleverit voluntatem in terris, redibit et sedebit a dextris meis, secundum illud, Sede a dextris meis, etc.
Ezekiel 21:10ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
Zechariah 1:6Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?]