Jeremiæ 23:25
Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. + 23.25 Audivi quæ dixerunt. HIER. Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Psalms 139:2[Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. + 139.2 Eripe me, Domine, ab homine. CASS. Prius proponit, qui hostes, quæ mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino: Tertio, quæ sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput. Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. A viro iniquo. AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, Ab homine malo, quasi exponens, subjunxit, A viro iniquo. 1
Jeremiah 8:6Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. + 8.6 Nemo quod bonum, etc. ID. Omne g enus hominum pronum est ad malum Gen. 8.. In tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum Psal. 13.. Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus Ibid. 11.. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?
Jeremiah 14:14Et dicit Dominus ad me: [Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
Jeremiah 23:28Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. + 23.28 Quid paleis? Pulchre doctrina hæreticorum paleis comparatur, quæ medullam non habent, nec refectionem præbent.
Jeremiah 29:8Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: + 29.8 Non vos seducant. ID. Falsos prophetas, etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciæ.