Jeremiæ 23:27
Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? + 23.27 Somnia eorum quæ. Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, somniavi: contra quos dicitur, usquequo istud, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:11Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: + 8.11 Judicia. Quæ per Moysen post legem datam diversis temporibus populo præcepta sunt, quæ in Exodo justificationes appellantur. Et cæremonias. Circumcisionem, ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos: Triplex inquit lex est, prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, quæ peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est, sabbata, neomeniæ, et circumcisio.
Deuteronomy 8:18sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.
Judges 3:7Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
Judges 10:6Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
Jeremiah 2:32Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. + 2.32 Nunquid obliviscetur? ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinæ, quæ significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in cœna recubuit Joan. 13., et sacerdotibus inter cætera servatur pectusculum victimarum.
Acts 13:8Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. + 13.8 Elymas. RAB. Elymas, secundum quosdam interpretatur, Dei mei mensura, vel Magus, et ideo resistebat. Avertere. ID. Eum qui incœperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum.