The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 23 › Jeremiæ 23:29

Jeremiæ 23:29

Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? + 23.29 Nunquid non verba mea? Quod in priori populo prophetæ mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum. Quasi ignis. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Is not my word like as a fire? saith the LORD; and like a hammer that breaketh the rock in pieces?

In Context

28Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. + 23.28 Quid paleis? Pulchre doctrina hæreticorum paleis comparatur, quæ medullam non habent, nec refectionem præbent.

30Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. + 23.30 Qui furantur. Semper enim mendacium imitatur veritatem, aliter enim non potest decipere.

Read all of Jeremiæ 23

Cross References

Jeremiah 5:14Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. + 5.14 Ecce ego do, etc. ID. Ut increduli sermone tuo crementur, etc., usque ad si supra fundamentum Christi ædificaverimus.

Luke 24:32Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? + 24.32 Et dixerunt, etc. Mystice: Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis ejus, id est Ecclesiæ, cujus unitatem commendat Apostolus in sacramento panis, dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus I Cor. 10.. Cum ergo panem benedictum porrigit, aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat, ne agnosceretur Jesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici, ut possit Christus agnosci. Ardens. GREG. Exaudito sermone, cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus est accensum, ut jam superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot præceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur.

Acts 2:3Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: + 2.3 Dispertitæ. Dispersio linguarum est facta in turre, sed quod dispersit superbia, recolligit humilitas: in superbia dispersio, in humilitate fit concordia. Ecce completur sententia Domini quæ ait: Non vos relinquam orphanos, sed mittam Spiritum paracletum Joan. 14., qui eorum advocatus, pro eis omnibus linguis locutus est. Linguas attulit, qui pro Verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo, ut ab invicem non possint separari. Sic Verbum Patris, id est Filius, et Spiritus sanctus inseparabiles sunt, imo et unius naturæ. Tanquam ignis. Idem in igne Spiritus venit: quia peccatores Spiritus purgat, illuminat, accendit, urit. Ignis enim quatuor habet naturas, urit, purgat, calefacit, illuminat. Similiter Spiritus exurit peccata, purgat corda, torporem excutit, ignorantias illustrat. Ignis incorporeus et invisibilis est in sua natura; sed assumpto aliquo corpore videtur, diversi coloris apparens, propter materias in quibus ardet. Sic Spiritus videri non poterit, nisi per creaturas in quibus operatur.

2 Corinthians 2:16aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? + 2.16 Odor mortis. Ut de nostra prædicatione procedat mors, inde ruentibus in æternam damnationem.

Hebrews 4:12Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. + 4.12 Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit. Vivus. Quem infideles mortuum putant. Pertingens. Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animæ. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compagum quoque. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. Medullarum. Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 23:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 23:28Jeremiæ 23Jeremiæ 23:30 →