Jeremiæ 23:35
Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 85:9Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. + 85.9 Quascunque fecisti venient et adorabunt coram, etc. AUG. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit. Annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est: Et nota, quia, ut ait Scriptura: In lata gente gloria regis, in diminutione populi principis contritio. Sequitur: Et glorificabunt nomen. 1
Jeremiah 33:3Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. + 33.3 Clama ad me, et ego exaudiam eum. Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam, quæ adhuc occulta latebat. Nunc autem dicitur: Clama ad me, et exaudiam te. Quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit, ut primum solverent pœnam peccati sui; postea vero reversionem non negavit, quam modo promittit.
Hebrews 8:11et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: + 8.11 Non docebit. Quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens docuit apostolos, et hoc est quod Propheta dicit: Non docebit unusquisque proximum, quia omnes scient Jer. 31.; sicut in Evangelio dicitur: Tunc aperuit eis sensum Luc. 24., etc. Majorem. Majores intellige vel tempore: ut priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo; vel scientia, vel virtute digniores, qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile, quantum in hac vita potest: quod minores tamen credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est, et evacuatum fuerit quod ex parte est, tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus suis. Tunc omnes scient eum a minore usque ad majorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet, cum per se, non a majore instructus erit.