Jeremiæ 23:36
Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Hæc dices ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus?
Cross References
1 Samuel 17:26Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
2 Kings 19:4Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
Psalms 64:8qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, + 64.8 Qui conturbas profundum maris. Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad pœnitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Hæc conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. Sonum. AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt. 1
Psalms 149:9ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.]
Isaiah 3:8Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. + 3.8 Ruit enim Jerusalem. Ex persona Prophetæ. Quasi dicat: Ideo non invenient qui velit eis subvenire, quia Dominum blasphemaverunt, dicentes: Dæmonium habes Joan. 8., et hujusmodi. Quia lingua. Quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negabatur, in obsidionem venerunt, tamen præcipue mors Domini causa fuit.
Isaiah 28:22Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]